STORYDON
← 고전 원문 폴더

📄 고전 원문 · 라틴어 · 프로젝트 구텐베르크

『Georgicon』

Virgil

102,733자 · 저작권 근거: 저작자 모두 -20년 이전 사망(한국 저작권 보호기간 끝) · 원문 출처

내 자료함의 ‘📚 고전’ 글 폴더에 앞부분 2만 자가 담겨요. 회차 편집기의 ‘✦ 안드로메다 AI 이용하기 → 🖼️ 내 글·사진 분위기로 쓰기’에서 골라 이 고전의 분위기·문체를 참고해 쓸 수 있어요.

PUBLI VERGILI MARNOIS GEORGICON LIBER II Hactenus arvorum cultus et sidera caeli, nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivae. Huc, pater o Lenaee---tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret ager, spumat plenis vindemia labris--- huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto tingue novo mecum direptis crura cothurnis. Principio arboribus varia est natura creandis. namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua veniunt camposque et flumina late curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae, populus et glauca canentia fronde salicta; pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet aesculus atque habitae Grais oracula quercus. Pullulat ab radice aliis densissima silva, ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus parva sub ingenti matris se subicit umbra. Hos natura modos primum dedit, his genus omne silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum. Sunt aliae, quas ipse via sibi repperit usus. Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo quadrifidasque sudes et acuto robore vallos; silvarumque aliae pressos propaginis arcus exspectant et viva sua plantaria terra; nil radicis egent aliae summumque putator haud dubitat terrae referens mandare cacumen. Quin et caudicibus sectis---mirabile dictu--- truditur e sicco radix oleagina ligno. Et saepe alterius ramos inpune videmus vertere in alterius mutatamque insita mala ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna. Quare agite o proprios generatim discite cultus, agricolae, fructusque feros mollite colendo, neu segnes iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho conserere atque olea magnum vestire Taburnum. Tuque ades inceptumque una decurre laborem, O decus, o famae merito pars maxima nostrae, Maecenas, pelagoque volans da vela patenti; non ego cuncta meis amplecti versibus opto, non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea vox; ades et primi lege litoris oram. In manibus terrae; non hic te carmine ficto atque per ambages et longa exorsa tenebo. Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt; quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, exuerint silvestrem animum cultuque frequenti in quascumque voles artis haud tarda sequentur. Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis, hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros; nunc altae frondes et rami matris opacant crescentique adimunt fetus uruntque ferentem. Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos tarda venit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores et turpis avibus praedam fert uva racemos. Scilicet omnibus est labor inpendendus et omnes cogendae in sulcum ac multa mercede domandae. Sed truncis oleae melius, propagine vites respondent, solido Paphiae de robore myrtus; plantis et durae coryli nascuntur et ingens fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae Chaoniique patris glandes, etiam ardua palma nascitur et casus abies visura marinos. Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida, et steriles platani malos gessere valentis; castaneae fagus, ornusque incanuit albo flore piri glandemque sues fregere sub ulmis. Nec modus inserere atque oculos inponere simplex. Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen includunt udoque docent inolescere libro. Aut rursum enodes trunci resecantur et alte finditur in solidum cuneis via, deinde feraces plantae inmittuntur: nec longum tempus, et ingens exsilit ad caelum ramis felicibus arbos miraturque novas frondes et non sua poma. Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis, nec pingues unam in faciem nascuntur olivae, orchades et radii et amara pausia baca pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis. Non eadem arboribus pendet vindemia nostris, quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos; sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae, pinguibus hae terris habiles, levioribus illae, et passo Psithia utilior tenuisque Lageos temptatura pedes olim vincturaque linguam, purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam, Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis. Sunt et Amineae vites, firmissima vina, Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus; Argitisque minor, cui non certaverit ulla aut tantum fluere aut totidem durare per annos. Non ego te, Dis et mensis accepta secundis, transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis. Sed neque quam multae species nec nomina quae sint, est numerus; neque enim numero conprendere refert; quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem discere quam multae Zephyro turbentur harenae, aut ubi navigiis violentior incidit Eurus, nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus. Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt. fluminibus salices crassisque paludibus alni nascuntur, steriles saxosis montibus orni; litora myrtetis laetissima; denique apertos Bacchus amat collis, aquilonem et frigora taxi. Aspice et extremis domitum cultoribus orbem Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos: divisae arboribus patriae. Sola India nigrum fert ebenum, solis est turea virga Sabaeis. Quid tibi odorato referam sudantia ligno balsamaque et bacas semper frondentis acanthi? Quid nemora Aethiopum molli canentia lana, velleraque ut foliis depectant tenuia Seres; aut quos Oceano propior gerit India lucos, extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum arboris haud ullae iactu potuere sagittae? Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris. Media fert tristis sucos tardumque saporem felicis mali, quo non praesentius ullum, pocula si quando saevae infecere novercae, miscueruntque herbas et non innoxia verba, auxilium venit ac membris agit atra venena. Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro; et, si non alium late iactaret odorem, laurus erat; folia haud ullis labentia ventis; flos ad prima tenax; animas et olentia Medi ora fovent illo et senibus medicantur anhelis. sed neque Medorum, silvae ditissima, terra, nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi totaque turiferis Panchaia pinguis harenis. Haec loca non tauri spirantes naribus ignem invertere satis inmanis dentibus hydri nec galeis densisque virum seges horruit hastis; sed gravidae fruges et Bacchi Massicus humor inplevere; tenent oleae armentaque laeta. Hinc bellator equus campo sese arduus infert; hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus victima, saepe tuo perfusi flumine sacro, Romanos ad templa deum duxere triumphos. Hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos. At rabidae tigres absunt et saeva leonum semina nec miseros fallunt aconita legentis nec rapit inmensos orbis per humum neque tanto squameus in spiram tractu se colligit anguis. Adde tot egregias urbes operumque laborem, tot congesta manu praeruptis oppida saxis fluminaque antiquos subter labentia muros. An mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra anne lacus tantos? Te, Lari maxume, teque, fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino an memorem portus Lucrinoque addita claustra atque indignatum magnis stridoribus aequor Iulia qua ponto longe sonat unda refuso Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis? Haec eadem argenti rivos aerisque metalla ostendit venis atque auro plurima fluxit. Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos extulit, haec Decios, Marios, magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxume Caesar, qui nunc extremis Asiae iam victor in oris inbellem avertis Romanis arcibus Indum. Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus, magna virum; tibi res antiquae laudis et artem ingredior, sanctos ausus recludere fontis, Ascraeumque cano Romana per oppida carmen. Nunc locus arvorum ingeniis: quae robora cuique, quis color et quae sit rebus natura ferendis. Difficiles primum terrae collesque maligni, tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis, Palladia gaudent silva vivacis olivae. Indicio est tractu surgens oleaster eodem plurimus et strati bacis silvestribus agri. At quae pinguis humus dulcique uligine laeta, quique frequens herbis et fertilis ubere campus--- qualem saepe cava montis convalle solemus despicere; huc summis liquuntur rupibus amnes felicemque trahunt limum---quique editus austro et filicem curvis invisam pascit aratris: hic tibi praevalidas olim multoque fluentis sufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvae, hic laticis, qualem pateris libamus et auro, inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, lancibus et pandis fumantia reddimus exta. Sin armenta magis studium vitulosque tueri aut ovium fetum aut urentis culta capellas, saltus et saturi petito longinqua Tarenti et qualem infelix amisit Mantua campum, pascentem niveos herboso flumine cycnos; non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt; et, quantum longis carpent armenta diebus, exigua tantum gelidus ros nocte reponet. Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra et cui putre solum,---namque hoc imitamur arando--- optima frumentis; non ullo ex aequore cernes plura domum tardis decedere plaustra iuvencis; aut unde iratus silvam devexit arator et nemora evertit multos ignava per annos antiquasque domos avium cum stirpibus imis eruit; illae altum nidis petiere relictis, at rudis enituit inpulso vomere campus. Nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris vix humilis apibus casias roremque ministrat; et tophus scaber et nigris exesa chelydris creta negant alios aeque serpentibus agros dulcem ferre cibum et curvas praebere latebras. Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris et bibit humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit quaeque suo semper viridi se gramine vestit nec scabie et salsa laedit robigine ferrum: illa tibi laetis intexet vitibus ulmos, illa ferax oleo est, illam experiere colendo et facilem pecori et patientem vomeris unci. Talem dives arat Capua et vicina Vesevo ora iugo et vacuis Clanius non aequus Acerris.
Georgicon 원문 · 스토리돈