STORYDON
← 고전 원문 폴더

📄 고전 원문 · 라틴어 · 프로젝트 구텐베르크

『Georgicon』

Virgil

102,733자 · 저작권 근거: 저작자 모두 -20년 이전 사망(한국 저작권 보호기간 끝) · 원문 출처

내 자료함의 ‘📚 고전’ 글 폴더에 앞부분 2만 자가 담겨요. 회차 편집기의 ‘✦ 안드로메다 AI 이용하기 → 🖼️ 내 글·사진 분위기로 쓰기’에서 골라 이 고전의 분위기·문체를 참고해 쓸 수 있어요.

Me vero primum dulces ante omnia Musae, quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant caelique vias et sidera monstrent, defectus solis varios lunaeque labores; unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. Sin, has ne possim naturae accedere partis, frigidus obstiterit circum praecordia sanguis: rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi Spercheosque et virginibus bacchata Lacaenis Taygeta! O, qui me gelidis convallibus Haemi sistat et ingenti ramorum protegat umbra! Felix, qui potuit rerum cognoscere causas, atque metus omnis et inexorabile fatum subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari. Fortunatus et ille, deos qui novit agrestis, panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores: illum non populi fasces, non purpura regum flexit et infidos agitans discordia fratres aut coniurato descendens Dacus ab Histro, non res Romanae perituraque regna; neque ille aut doluit miserans inopem aut invidit habenti quos rami fructus, quos ipsa volentia rura sponte tulere sua, carpsit; nec ferrea iura insanumque forum aut populi tabularia vidit. sollicitant alii remis freta caeca ruuntque in ferrum, penetrant aulas et limina regum; hic petit excidiis urbem miserosque Penatis, ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro; condit opes alius defossoque incubat auro; hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem per cuneos---geminatus enim plebisque patrumque--- corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum, exsilioque domos et dulcia limina mutant atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem. Agricola incurvo terram dimovit aratro: hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos. Nec requies, quin aut pomis exuberet annus aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi, proventuque oneret sulcos atque horrea vincat. Venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis, glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae; et varios ponit fetus autumnus et alte mitis in apricis coquitur vindemia saxis. Interea dulces pendent circum oscula nati, casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae lactea demittunt pinguesque in gramine laeto inter se adversis luctantur cornibus haedi. Ipse dies agitat festos fususque per herbam, ignis ubi in medio et socii cratera coronant, te libans, Lenaee, vocat pecorisque magistris velocis iaculi certamina ponit in ulmo, corporaque agresti nudant praedura palaestrae. Hanc olim veteres vitam coluere Sabini, hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, septemque una sibi muro circumdedit arces. Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante inpia quam caesis gens est epulata iuvencis, aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat; necdum etiam audierant inflari classica, necdum inpositos duris crepitare incudibus enses. Sed nos inmensum spatiis confecimus aequor, et iam tempus equum fumantia solvere colla. PUBLI VERGILI MARONIS GEORGICON LIBER III Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei. Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes, omnia iam volgata: quis aut Eurysthea durum aut inlaudati nescit Busiridis aras? Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno, acer equis? Temptanda via est, qua me quoque possim tollere humo victorque virum volitare per ora. Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit, Aonio rediens deducam vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam. Tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit arundine ripas. In medio mihi Caesar erit templumque tenebit: illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro centum quadriiugos agitabo ad flumina currus. Cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi cursibus et crudo decernet Graecia caestu. Ipse caput tonsae foliis ornatus olivae dona feram. Iam nunc sollemnis ducere pompas ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos, vel scaena ut versis discedat frontibus utque purpurea intexti tollant aulaea Britanni. In foribus pugnam ex auro solidoque elephanto Gangaridum faciam victorisque arma Quirini, atque hic undantem bello magnumque fluentem Nilum ac navali surgentis aere columnas. Addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten fidentemque fuga Parthum versisque sagittis, et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea bisque triumphatas utroque ab litore gentes. Stabunt et Parii lapides, spirantia signa, Assaraci proles demissaeque ab Iove gentis nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor. Invidia infelix Furias amnemque severum Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis immanemque rotam et non exsuperabile saxum. Interea Dryadum silvas saltusque sequamur intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa. Te sine nil altum mens incohat; en age segnis rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum et vox adsensu nemorum ingeminata remugit. Mox tamen ardentis accingar dicere pugnas Caesaris et nomen fama tot ferre per annos, Tithoni prima quot abest ab origine Caesar. Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae pascit equos seu quis fortis ad aratra iuvencos, corpora praecipue matrum legat. Optuma torvae forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, et crurum tenus a mento palearia pendent; tum longo nullus lateri modus; omnia magna, pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures. Nec mihi displiceat maculis insignis et albo, aut iuga detractans interdumque aspera cornu et faciem tauro propior, quaeque ardua tota, et gradiens ima verrit vestigia cauda, Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos desinit ante decem, post quattuor incipit annos; cetera nec feturae habilis nec fortis aratris. Interea, superat gregibus dum laeta iuventas, solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus, atque aliam ex alia generando suffice prolem. Optuma quaeque dies miseris mortalibus aevi prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus et labor, et durae rapit inclementia mortis. Semper erunt, quarum mutari corpora malis: semper enim refice ac, ne post amissa requiras, ante veni et subolem armento sortire quotannis. Nec non et pecori est idem dilectus equino. Tu modo, quos in spem statues submittere gentis, praecipuum iam inde a teneris impende laborem. Continuo pecoris generosi pullus in arvis altius ingreditur et mollia crura reponit; primus et ire viam et fluvios temptare minaces audet et ignoto sese committere ponti nec vanos horret strepitus. Illi ardua cervix argutumque caput, brevis alvus obesaque terga, luxuriatque toris animosum pectus. Honesti spadices glaucique, color deterrimus albis et gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dedere stare loco nescit, micat auribus et tremit artus collectumque premens volvit sub naribus ignem. Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo; at duplex agitur per lumbos spina, cavatque tellurem et solido graviter sonat ungula cornu. Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae, Martis equi biiuges et magni currus Achilli. Talis et ipse iubam cervice effundit equina coniugis adventu pernix Saturnus et altum Pelion hinnitu fugiens implevit acuto. Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae. frigidus in Venerem senior, frustraque laborem ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est, ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis, incassum furit. Ergo animos aevumque notabis praecipue; hinc alias artis prolemque parentum et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae. Nonne vides, cum praecipiti certamine campum corripuere ruuntque effusi carcere currus, cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit corda pavor pulsans? Illi instant verbere torto et proni dant lora, volat vi fervidus axis; iamque humiles, iamque elati sublime videntur aera per vacuum ferri atque adsurgere in auras; nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenae tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum: tantus amor laudum, tantae est victoria curae. Primus Erichthonius currus et quattuor ausus iungere equos rapidusque rotis insistere victor Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere impositi dorso atque equitem docuere sub armis insultare solo et gressus glomerare superbos. Aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri exquirunt calidumque animis et cursibus acrem, quamvis saepe fuga versos ille egerit hostis et patriam Epirum referat fortisque Mycenas Neptunique ipsa deducat origine gentem. His animadversis instant sub tempus et omnis impendunt curas denso distendere pingui, quem legere ducem et pecori dixere maritum; florentisque secant herbas fluviosque ministrant farraque, ne blando nequeat superesse labori invalidique patrum referant ieiunia nati. Ipsa autem macie tenuant armenta volentes, atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent. Saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant, cum graviter tunsis gemit area frugibus et cum surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes. Hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus sit genitali arvo et sulcos oblimet inertis, sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat. Rursus cura patrum cadere et succedere matrum incipit. Exactis gravidae cum mensibus errant, non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris, non saltu superare viam sit passus et acri carpere prata fuga fluviosque innare rapacis. Saltibus in vacuis pascunt et plena secundum flumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa, speluncaeque tegant et saxea procubet umbra. Est lucos Silari circa ilicibusque; virentem plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes, asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis diffugiunt armenta; furit mugitibus aether concussus silvaeque et sicci ripa Tanagri. Hoc quondam monstro horribilis exercuit iras Inachiae Iuno pestem meditata iuvencae. Hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat, arcebis gravido pecori, armentaque pasces sole recens orto aut noctem ducentibus astris. Post partum cura in vitulos traducitur omnis, continuoque notas et nomina gentis inurunt et quos aut pecori malint submittere habendo aut aris servare sacros aut scindere terram et campum horrentem fractis invertere glaebis. Cetera pascuntur viridis armenta per herbas: Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem, iam vitulos hortare viamque insiste domandi, dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas. Ac primum laxos tenui de vimine circlos cervici subnecte; dehinc, ubi libera colla servitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos iunge pares et coge gradum conferre iuvencos; atque illis iam saepe rotae ducantur inanes per terram et summo vestigia pulvere signent; post valido nitens sub pondere faginus axis instrepat et iunctos temo trahat aereus orbes. Interea pubi indomitae non gramina tantum nec vescas salicum frondes ulvamque palustrem, sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae more patrum nivea implebunt mulctraria vaccae, sed tota in dulcis consument ubera natos.
Georgicon 원문 · 스토리돈